monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 57, 12
Sed ut infinita praeteream, et ostendam tibi, vir omnium nobilium Christianissime, et Christianorum nobilissime, cuiusmodi falsitatis me in epistulae translatione reprehendant, ipsius epistulae ponam cum Graeco sermone principium, ut ex uno crimine intelligantur et caetera, δει ἡμᾶς ἀγαπητέ μὴ τῇ οἰήσει τῶν κλήρων φὲρεθαι, quod ita me vertisse memini: 'Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam.' Ecce, inquiunt, in uno versiculo quanta mendacia. Primum ἀγαπητὸς, dilectus est non dilectissimus. Deinde οἴησις, aestimatio dicitur, non superbia; non enim dixit οἰήματι ,|gr sed οἰήσει: quorum alterum tumorem, alterum arbitrium sonat. Totumque quod sequitur, 'clericatus honore non abuti in superbiam, tuum est. Quid ais . o columen litterarum, et nostrorum temporum Aristarche, qui de universis scriptoribus sententiam feras? Ergo frustra tanto tempore studuimus; et a saepe manum ferulae subduximus' . Egredientes de portu, statim impegimus. Igitur quia et errasse humanum est; et confiteri errorem, prudentis: tu quicumque reprehensor es, tu me obsecro emenda praeceptor, et verbum de verbo exprime. Debueras, inquit, dicere: 'Oportebat nos, dilecte, non aestimatione Clericorum ferri.' Haec est Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, ut dicunt, eloquio comparandus. Completur in me tritum vulgi sermone proverbium: Oleum perdit et impensas, qui bovem mittit ad ceroma. Haec non est illius culpa, cuius sub persona alius agit Tragoediam; sed Ruffini et Melanii magistrorum eius, qui illum magna mercede nihil scire docuerunt. Nec reprehendo in quolibet Christiano sermonis imperitiam: atque utinam Socraticum illud haberemus: Scio, quod nescio; et alterius sapientis (Chilonis ut putatur): Teipsum intellige. VENERATIONI mihi semper fuit non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui in sermone imitari se dicit Apostolus, prius imitetur virtutes in vita illorum , in quibus loquendi simplicitatem excusabat sanctimoniae magnitudo; et syllogismos Aristotelis, contortaque Chrysippi acumina, resurgens mortuus confutabat. Caeterum ridiculum, si quis e nobis manens inter Croesi opes, et Sardanapali delicias, de sola rusticitate se iactet: QUASI OMNES latrones, et diversorum criminum rei, diserti sint: et cruentos gladios, Philosophorum voluminibus, ac non arborum truncis occulant.